monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 8, 3
' Ad huius exemplum divinae hebdomadis secunda hominibus observantia mandatur, dicente Domino: Sex diebus operaberis, facies omnia opera tua, septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus servile in eo. Sex enim diebus fecit Deus coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, et requievit in die septimo. Quae populo Dei hebdomada ita computabatur antiquitus: prima Sabbati, vel una Sabbati sive Sabbatorum; secunda Sabbati, tertia Sabbati, quarta Sabbati, quinta Sabbati, sexta Sabbati, septima Sabbati, vel Sabbatum.